Latin
1.190
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.190
Not analysed yet
uerum legati postquam ibi unum, atque alterum diem uersati tantam auri uim in tanta uilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam uidissent, ad haec in unius fugitiui serui catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt. maxime uero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum uideatur, siquidem hanc ipsamquantumuis tenui filo sitouis olim gestauit, nec aliud tamen interim, quam ouis fuit. mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos uiros in seruitute habeat, ob id dumtaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum strophaquae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscetab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, uelut appendix additamentumque numismatum. ceterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui diuitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod diuites sunt, honores tantum non diuinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque auaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, uiuentibus illis ne unum quidem nummulum umquam ad se uenturum.