Latin
1.191 to 1.195
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.191-195
Not analysed yet
[de educatione et artibus.] has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii uidelicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, uiri, feminaeque, per totam uitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in litteris collocant. disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque uerborum inops, nec insuauis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem ferenisi quod ubique corruptior, alibi alitermagnam eius orbis plagam peruagatur. ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum aduentum ne fama quidem cuiusquam eo peruenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi ueteres inuenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inuentis dialecticorum longe sunt impares. nam ne ullam quidem regulam inuenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in paruis logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe abest ut inuestigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem uocant, quamquamut scitisplane colosseum et quouis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum uidere potuerit. at sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta quoque diuersis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte uisuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia siderum, ac totam denique illam ex astris diuinandi imposturam, ne somniant quidem. imbres, uentos, ac ceteras tempestatum uicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae ueteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum nouas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conueniunt.