Latin
1.196 to 1.198
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.196-198
Not analysed yet
in ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conueniat. de uirtute disserunt, ac uoluptate, sed omnium prima est ac princeps controuersia, quanam in re, una pluribusue sitam hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo uidentur in factionem uoluptatis assertricem, ut qua uel totam, uel potissimam felicitatis humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoquequae grauis et seuera est fereque tristis et rigidapetunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad uerae felicitatis inuestigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant. ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, uirtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc uitam, flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas uoluptatem. hoc tantum caueret ne minor uoluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam inuicem retaliet dolor. nam uirtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suauitatem uitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructumquis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc uitam totam insuauiter hoc est misere traduxerisid uero dementissimum ferunt. nunc uero non in omni uoluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim uelut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa uirtute pertrahi, cui sola aduersa factio felicitatem tribuit. nempe uirtutem definiunt, secundum naturam uiuere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum uero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac uenerationem diuinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut uitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla uirtutis, et osor uoluptatis, qui ita labores, uigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda leuare, te pro tua uirili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maximequa uirtute nulla est homini magis propriaaliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia uitae iucunditati, hoc est uoluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut sibimet idem praestet! nam aut mala est uita iucunda, id est, uoluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saeuum atque inclementem esse.