Latin
1.208 to 1.211
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.208-211
Not analysed yet
haec igitur et quicquid est eiusmodisunt enim innumeraquamquam pro uoluptatibus mortalium uulgus habeat, illi tamen cum natura nihil insit suaue, plane statuunt, cum uera uoluptate nihil habere commercii. nam quod uulgo sensum iucunditate perfunduntquod uoluptatis opus uideturnihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum peruersa consuetudo in causa est. cuius uitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. non aliter ac mulieres grauidae picem et seuum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine deprauatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec uoluptatis potest. uoluptatum quas ueras fatentur, species diuersas faciunt. siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam ueri contemplatio pepererit. ad haec suauis additur bene actae uitae memoria, et spes non dubia futuri boni. corporis uoluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suauitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuue lenitur. interdum uero uoluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent; ceterum quae sensus nostros tamen ui quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se conuertat, qualis ex musica nascitur. alteram corporeae uoluptatis formam, eam uolunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita uoluptate moueatur. quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt uoluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et uelut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae uel sola placidam et optabilem uitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam uoluptati locus. nam dolore prorsus uacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non uoluptatem uocant. iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatemnam haec quoque quaestio gnauiter apud eos agitata estideo non habendam pro uoluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. uerum contra nunc in hoc prope uniuersi conspirant, sanitatem uel in primis uoluptati esse. etenim cum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui uoluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni uicissim insit sanitatis tranquillitati uoluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. tantumdem enim utroque modo effici. quippe si sanitas, aut uoluptas ipsa sit, aut necessario uoluptatem pariat, uelut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his uoluptas abesse non possit. praeterea dum uescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, aduersus esuriemcibo commilitonedepugnat, in qua dum paulatim inualescit, ille ipse profectus ad solitum uigorem suggerit illam, qua sic reficimur, uoluptatem. sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta uictoriam! sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiuerat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! nam quod non sentiri sanitas dicta est, id uero perquam procul a uero putant. quis enim uigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine uoluptas est!