Latin
1.212 to 1.214
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.212-214
Not analysed yet
amplectuntur ergo in primis animi uoluptates,eas enim primas omnium principesque ducuntquarum potissimam partem censent ab exercitio uirtutum bonaeque uitae conscientia proficisci. earum uoluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. nam edendi, bibendique suauitatem, et quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus aduersae ualitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque uoluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo uoluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea uita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non uidet! infimae profecto omnium hae uoluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt, nisi contrariis coniunctae doloribus, nempe cum edendi uoluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege. nam ut uehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et ante uoluptatem nascitur, et nisi uoluptate una commoriente, non extinguitur. huiusmodi ergo uoluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suauitate pelliceat. quanto enim in tedio uiuendum erat, si ut ceterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita ii quoque cotidiani famis ac sitis morbi, uenenis ac pharmacis amaris essent abigendi! at formam, uires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fouent. quin eas quoque uoluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini uoluitneque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commouetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscitet has inquam ut iucunda quaedam uitae condimenta persequuntur. in omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando uoluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. at certe formae decus contemnere; uires deterere, agilitatem in pigritiam uertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere; et cetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamue ardentius procurat, cuius laboris uice maiorem a deo uoluptatem expectet; alioquin ob inanem uirtutis umbram nullius bono, semet affligere; uel quo aduersa ferre minus moleste possit; numquam fortasse uentura. hoc uero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et erga naturam ingratissimi; cui tamquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficiis renunciat.