Latin
1.221 to 1.226
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.221-226
Not analysed yet
quisquis eo spectandi gratia uenerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendetquo nomine gratus fuit noster appulsuspronis animis excipitur. quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumue! tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant. [de legibus Utopiensium.] pro seruis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque seruorum filios; neque denique quemquam quem apud alias gentes seruientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in seruitium uertitur, aut quos apud exteras urbesquod genus multo frequentius estadmissum facinus destinauit supplicio. eorum enim multos, interdum aestimatos uili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt. haec seruorum genera non in opere solum perpetuo; uerum etiam in uinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara educatione ad uirtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint. aliud seruorum genus est; cum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte seruire. hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac ciues habent; uolentem discederequod non saepe fitneque retinent inuitum, neque inanem dimittunt. aegrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, uel medicinae uel uictus obseruatione, restituant. quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt leuamenta solantur. ceterum si non immedicabilis modo morbus sit uerum etiam perpetuo uexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus uitae muniis impar aliis molestus ac sibi grauis morti iam suae superuiuat, ne secum statuat pestem diutius ac luem alere, neue cum tormentum ei uita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa uita uelut carcere atque aculeo uel ipse semet eximat; uel ab aliis eripi se sua uoluntate patiatur; hoc illum cum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam uero sacerdotum in ea re consiliis, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum. haec quibus persuaserint; aut inedia sponte uitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu soluuntur. inuitum uero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum. alioqui qui mortem sibi consciuerit causa non probata sacerdotibus et senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abiicitur.