Latin
1.219 to 1.220
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.219-220
Not analysed yet
eas litteras ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae. suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum cetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis uestigia seruet in urbium ac magistratuum uocabulis. habent ex me,nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto nauigaturus in nauem conieci quod mecum plane decreueram numquam potius redire quam citoPlatonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. in librum enim dum nauigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciuiens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde euulsas lacerauit. ex iis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non aduexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani quoque facetiis ac lepore capiuntur. ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus aduexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in pretio habent; siquidem et si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, uel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, uidentur sibi non solum admirabilem inde uoluptatem percipere; sed apud authorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem ceterorum more artificum arbitrantur; mundi huius uisendam machinam hominiquem solum tantae rei capacem fecitexposuisse spectandam; eoque cariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui uelut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit. Utopiensium itaque exercitata litteris ingenia mire ualent ad inuentiones artium, quae faciant aliquid ad commodae uitae compendia. sed duas tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. nam cum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo litteras, et de chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremusneque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleretipsi statim acutissime coniecerunt rem; et cum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras imprimere tentarunt; quae cum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, breui sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. at nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id uero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum milia propagauere.