Latin
1.25 to 1.31
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.25-31
Not analysed yet
obsecro inquam, fuisti apud nos! fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est. [de Cardinalis Ioannis Mortoni conuiuione] interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario, uiro mi Petrenam Moro cognita sum narraturusnon authoritate magis, quam prudentia ac uirtute uenerabili. etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam serae cedens. uultus quem reuereare, non horreas. in congressu non difficilis. serius tamen et grauis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua uelut cognata sibi uirtute, modo abesset impudentia delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus et efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens. haec enim natura egregia, discendo atque exercendo prouexit. huius consiliis rex plurimum fidere, multum respublica niticum ego aderamuidebatur. quippe qui ab prima fere iuuenta protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negotiis per omnem uersatus aetatem, ac uariis fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerumquae sic recepta non facile elabiturmultis, magnisque cum periculis didicerat. forte fortuna cum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum uestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem, coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnumquam suspendi uiginti in una cruce, atque eo uehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur. tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam. nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex usu publico. est enim ad uindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrociniis cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi uictus habent. itaque hac in re non uos modo, sed bona pars huius orbis imitari uidetur malos praeceptores, qui discipulos uerberant libentius quam docent. decernuntur enim furanti grauia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit prouidendum, uti aliquis esset prouentus uitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas.