Latin
1.32 to 1.34
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.32-34
Not analysed yet
est inquit ille, satis hoc prouisum; sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri uitam liceat, ni sponte mali esse mallent. at non sic euades inquam. nam primum omittamus eos, qui saepe uel ab externis bellis, uel ciuilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud uos e Cornubiensi proelio, et non ita pridem e Gallico, qui uel reipublicae impendunt membra, uel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque aetas nouam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas uices commeant. ea contemplemur, quae nullo die non accidunt. tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt. nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; uerum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi uictus artem didicere. hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotauerint, eiiciuntur ilico. nam et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur. nam quid faciant! siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi. ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est. in his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.