Latin
1.281 to 1.282
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.281-282
Not analysed yet
atque ideo post hanc uitam supplicia uitiis decreta, uirtuti praemia constituta credunt. contra sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter ciues ponant, quorum instituta, moresquesi per metum liceatomnes, floccifacturus sit. cui enim dubium esse potest, quin is publicas patriae leges, aut arte clam eludere, aut ui nitatur infringere, dum suae priuatim cupiditati seruiat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei superest amplius. quamobrem sic animato nullus communicatur honos, nullus magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur. ita passim uelut inertis, ac iacentis naturae despicitur. ceterum nullo afficiunt supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut quicquid libet, sentiat; sed nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt, et mendacia, quae uelut proxima fraudi, mirum quam habent inuisa. uerum ne pro sua disputet sententia prohibent, atque id dumtaxat apud uulgus. nam alioquin apud sacerdotes, grauesque uiros seorsum, non sinunt modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem uesania rationi cedat. sunt et alii, nec ii sane pauci, nempe improhibiti, ueluti neque ratione penitus pro se carentes, neque mali, qui uitio longe diuerso, brutorum quoque aeternas esse animas opinantur. at nostris tamen neque dignitate comparandas, neque ad aequam natas felicitatem. hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem pro certo atque explorato habent, ut morbum lamententur omnium, mortem uero nullius, nisi quem uident anxie e uita, inuitumque diuelli. nempe hoc pro pessimo habent augurio, tamquam anima exspes ac male conscia, occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum. ad hoc haudquaquam gratum deo, eius putant aduentum fore, qui cum sit accersitus, non accurrit libens, sed inuitus ac detrectans pertrahitur. hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadauer obruunt.