Latin
1.283 to 1.285
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.283-285
Not analysed yet
contra, quicumque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu prosecuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem reuerenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis erigunt. domum reuersi, mores, actaque eius recensent, nec ulla uitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus. hanc probitatis memoriam, et uiuis efficacissima rentur incitamenta uirtutum, et gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus opinantur, quamquamut est hebes mortalium aciesinuisibiles. nam neque felicium sorti conueniat, libertate carere migrandi quo uelint, et ingratorum fuerit prorsus abiecisse desiderium amicos inuisendi suos, quibus eos dum uiuerent, mutuus amor, caritasque deuinxerat, quam bonis uiris, ut cetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant. mortuos ergo uersari inter uiuentes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus uelut freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret eos, credita maiorum praesentia. auguria, ceterasque superstitionis uanae diuinationes, quarum apud alias gentes magna est obseruatio, negligunt prorsus, atque irrident. miracula uero, quae nullo naturae proueniunt adminiculo, uelut praesentis opera, testesque numinis uenerantur. qualia et ibi frequenter extare ferunt, et magnis interdum ac dubiis in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant, impetrantque. gratum deo cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, iique haud sane pauci, qui religione ducti, litteras negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque otio prorsus ulli uacant, negotiis tantum, bonisque in ceteris officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri. itaque alii aegrotis inseruiunt, alii uias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed priuatim quoque ministros, ac plus quam seruos agunt. nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, ceteris otium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore uersantur, nec imputant tamen, nec aliorum sugillant uitam, nec suam efferunt. ii quo magis sese seruos exhibent, eo maiore apud omnes in honore sunt.