Latin
1.286 to 1.288
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.286-288
Not analysed yet
eorum tamen haereses duae sunt, altera caelibum, qui non Venere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxiis uitae praesentis uoluptatibus, futurae dumtaxat, per uigilias ac sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, uegetique. altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur solatium, et opus, naturae debere se, et patriae liberos putant. nullam uoluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur. carnes quadrupedum uel eo nomine diligunt, quod tali cibo se ualidiores ad opus quodque censeant. hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant. quos quod caelibatum anteferunt matrimonio, asperamque uitam placidae anteponunt, si rationibus niterentur irriderent, nunc uero cum se fateantur religione duci suspiciunt ac reuerentur. nihil enim sollicitius obseruant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuncient. huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas uocant, quod uerbum latine religiosos licet interpretari. sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi cum itur ad bellum. tunc enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed illi reuersi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, ii quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt nam Pontificis. unus reliquis praeficitur. eliguntur a populo, idque ceterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia uitanda, suffragiis. electi a suo collegio consecrantur. ii rebus diuinis praesunt, religiones curant, ac morum ueluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab iis quemquam tamquam uitae parum probatae accersi, compellariue. ceterum ut hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animaduertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod horreant magis. nam et summa percelluntur infamia, et occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui persoluunt.