Latin
1.35 to 1.37
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.35-37
Not analysed yet
profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis, dum habebitis hos. quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignauissimi latronum, adeo inter has artes belle conuenit. at hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim omnium fere gentium commune. nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, tota patria stipendiariis, in pace quoquesi illa pax estoppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos otiosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum, firmumque praesidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi gratis, neut habet facete Sallustiusmanus aut animus incipiat per otium torpescere. at quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, et Gallia suo malo didicit, et Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus euerterunt. quam uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus uidear adblandiri uobis. sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida et robusta corporaneque enim nisi selectos dignantur generosi corrumperenunc uel elanguescunt otio, uel negotiis prope muliebribus emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad uitam, et uirilibus exercitati laboribus effeminentur. certe utcumque sese haec habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicae rei conducere, in euentum belli, quod numquam habetis, nisi cum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat. neque haec tamen sola est furandi necessitas. est alia magis quantum credo, peculiaris uobis.