Latin
1.87 to 1.90
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.87-90
Not analysed yet
hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur, numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri pretium aequet. hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam diuitiae suae, uelut obicem aceruandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. nempe eum thesaurum uidebat suffecturum, siue regi aduersus rebelleis, siue regno aduersus hostium incursiones esset confligendum. ceterum minorem esse quam ut animos faciat inuadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. proxima quod sic prospectum putauit, ne desit pecunia, quae in quotidiana ciuium commutatione uersetur, et cum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accreuit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. talis rex et malis erit formidini, et a bonis amabitur. haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem uehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam! surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi uidenturut uere dicamhuiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis numquam admissum iri. quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupauit animos, atque insedit penitus diuersa persuasio! apud amiculos in familiari colloquio non insuauis est haec philosophia scholastica. ceterum in consiliis principum, ubi res magnae magna authoritate aguntur, non est his rebus locus. hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae. immo inquam est uerum, non huic scholasticae, quae quiduis putet ubiuis conuenire, sed est alia philosophia ciuilior, quae suam nouit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro tutatur. hac utendum est tibi. alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus inter se uernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, et recenseas ex Octauia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! corruperis enim, peruerterisque praesentem fabulam, dum diuersa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint. quaecumque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem uenit alterius, quae sit lepidior.