Latin
1.91 to 1.92
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.91-92
Not analysed yet
sic est in republica sic in consultationibus principum. si radicitus euelli non possint opiniones prauae, nec receptis usu uitiis mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda respublica est, et in tempestate nauis destituenda est, quoniam uentos inhibere non possis. at neque insuetus et insolens sermo inculcandus, quem scias apud diuersa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua uirili omnia tractes commode. et quod in bonum nequis uertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum. nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto. hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam. nam si uera loqui uolo, talia loquar necesse est. ceterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. quamquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non uideo cur uideri debeat usque ad ineptias insolens. quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena uideri possint, quod hic singulorum priuatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia. mea uero orationisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diuersa uia praecipites, iucundus esse non potest, qui reuocet ac praemonstret periculaalioquin quid habuit, quod non ubiuis dici, uel conueniat, uel oporteat! equidem si omittenda sunt omnia tamquam insolentia atque absurda, quaecumque peruersi mores hominum fecerunt, ut uideri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo uetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari. quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam grauatim paterentur aptari, doctrinam eius uelut regulam plumbeam accommodauerunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil uideo quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantumdem proficiam in consiliis principum.