Latin
1.93 to 1.96
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.93-96
Not analysed yet
nam aut diuersa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, et ipsorum adiutor sim, ut inquit Micio Terentianus, insaniae. nam obliquus ille ductus tuus non uideo quid sibi uelit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conniuere. approbanda sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est. speculatoris uice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudauerit. porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui uel optimum uirum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum peruersa consuetudine uel deprauaberis, uel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu conuertere. quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda quippe republica. cum populum uideant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluuiae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto. quamquam profecto mi Moreut ea uere dicam, quae meus animus fertmihi uidetur ubicumque priuatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi uix umquam posse fieri, ut cum republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi uel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perueniunt ad pessimos, uel ibi feliciter, ubi omnia diuiduntur in paucissimos, nec illos habitos undecumque commode, ceteris uero plane miseris. quam ob rem cum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut et uirtuti pretium sit, et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex aduerso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam umquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum uocat priuatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, uel ut consequatur quisquam, uel ut tueatur, uel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum inuicem quisque priuatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam numquam finienda litigia.