Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
IMPROPRIE DICTIS. funderentur, cum plurimae &diversae eundem prope soliditatis gradum posideant. Adde quod differentia illa eâ, quae ad hoc expetititur, exactitudine &facilitate observari &deprehendi vix possit, ut determinati inter summam &minimam duritiam, gradus habeantur. Alicujus tamen usus esse explorationem duritiei Gemmarum limâ, in arte jam effiguratis &laevigatis, non negavero: ast illae certò quae nativâ adhuc figurâ gaudent omnium optimè ex illa fortè discernerentur: tribuit enim iis Natura determinatas &proprias figuras, quae Characteris loco nobis essent, ex quo evidentius magis agnoscerentur: atque juxta exemplum periti illius Gemmarii apud Boyleum, qui Adamantes probos unice ex configuratione dignoscere solitus erat, distinguerentur.