Latin
IMPROPRIE SIC DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem, cum mixtim &sparsim jacerent, iis hucusque deesse videbatur, ut in ordinatum acervum colligerentur. Hoc equidem praesenti Commentario tentamus, ut quemadmodum Plantae, Testacea, &ex iis tanquam è modulo effigurata Lapidea in congeneres classes laudandâ operâ relata sunt, sic quoque in proprios loculos Crystalli, qui minus propriè ita dicuntur, digererentur. Eorum verò, ratione ordinis &naturae, triplicem differentiam animadvertimus; sunt enim Lapidea, Metallica, &Salina. In his maximè exercet Alma Natura admirabilem suam Geometriam, quam ab infinitae Potentiae, Sapientiae &Bonitatis Harmoste edocta est. In prioris generis, Lapideis nempe, imprimis emicant Gemmae, perspicuae potissimum &duriores, quae etiam ad Crystallos à Boetio de Boot *&Wormio *relatae sunt. Vix non omnibus figura corporalis &nativa certa est &Geometrica, sed varia eadem cunctis, ex qua forsan constantior differentiae inter unas &alias nota desumeretur, quam ex figurâ internâ, colore videlicet, transparentiae gradibus, &duritie variâ, utpote accidentibus. Insufficientem ettenim distinctionis notam colorem esse ipse Boyleus *quoque notat, &comprobat argumentis, quibus hoc quoque, quod adducimus, primarium quasi addendum esset; Crystallos videlicet veras diversis infectas coloribus reperiri, rubedine nempe aut purpurâ, vel alias rufas, Amethystinas, Saphirinas, Smaragdinas &c. cum tamen Crystallos esse non desinant: id est Lapides prismate hexaëdrico &Pyramide una vel duabus, utrinque constantes. De duritie, quam quidem mox Laudatus pro veriori differentiae nota cum aliis stabilire videtur, idem quoque dictum sit; occurunt siquidem Crystalli verae variae duritiei, &aliae aliis moliiores solidioresve, quaedam quasi adamantinae, quaedam vix ultra vulgarium fluorum soliditatem duriores. Propterea si perpetuò ad Gemmas distinguendas ad duritiem esset attendendum, plures profectò nimiùm in unum genus con