Latin
CLASSIS VI
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
CLASSIS VI. Polyedrica &Polygona regularia &minus regularia. SECTIO I. LAPIDEA. Androadamas quadrata &semper tessellis similis. Plin. H. N. L. 37. c. 10. Chrysolitae figura quadrata in gleba è metallis eruta. Auro similes Gemmae quadratâ figurâ in Amphitane, seu Chrysocolla. Gesn. Fig. Lap. p. 17. Fluores quadrati, in quibus innata plumbago, quae est etiam tessellata. Kentm. T. 7. Fluores vel Lapilli gemmei, cubici, rubri atque flavi, opaci. Scheuch. Itin. Alp. I. p. 9. Fluor ex Cubis concretis vel tessellatis constans instar Adamantum perpolitis, &angulis non detritis. Mylius. Saxon. Subter. P. II.