Latin
CLASSIS VI
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Fluores pellucidi &non pellucidi, flavi, virides, quadrati, tesseris similes. Kentm. T. 7 Adamas octaëdricus, Gassend. L.c. &Alii: Tavernier. Voy. des Ind. P. II. c. 17. vocat Pointes naïves: è fluminibus in sabulo colligi solent. Adamantes, quos ego observavi, Orientales dodecaëdri: hedrae autem sunt vel rhombi, vel trapezia vel pentagona aut hexagona irregularia, non semper omnino planae sed quandoque tantisper convexae, incompletae, lamellas exhibentes; tota gemma globosam quodammodo affectat figuram, ita ut multùm irregularis primo aspectu, &plusquam 12. hedris comprehendi videatur. F. 14. T. III. Adamas dodacaëdros Plinii sexangulus, turbinatus in mucronem duabus contraiis partibus, ut si duo turbines latissimis suis partibus jungantur L. 37. c. 4. Agricol. de N. F. L. VI. p. 620. Adamantes quidam octo, alii novem, alii octodecim, alii viginti quatuor planis includuntur. Steno. Dissert. Prodrom. de Solid. Rubinus octaëdricus. Gassend. in Vit. Peiresc. L. IV. p. m. 251. Rubini Orientales, quos observavi, octaëdrici, seu octo hedris comprehensi, quae modo triangula sunt, modo trapezia; aliquando hedrae oblongae angalos solidos occupant. F. 13. T. III. Planum basis rarius quadratum regulare est sed saepius parallelogrammum, aliquando in rhombum declinare videtur, sed non nisi in impurioribus: angulus autem pyramidis est gradum 70. Sapphiri octaëdrici, hedris triangularibus vel trapezoideis, basis potissimum quadrata vel parallelogramica. Smaragdus dodecahedricus. Gassend. I. c. Hyacinthus dictus Orientalis, dodecaëdricus, hedras habens rhomboideas &hexagonas: rhomboideas quidem ut plurimum octo, hexagonas quatuor. F. 15. T. III. Hyacinthus dictus, hexadecahedricus, cujus hedrae quatuor sunt hexagonae minus regulares, octo pentagonae, &quatuor reliquae quadratae, aut parallelogrammicae. F. 17. T III. Hyacinthus dictus, octodecahedricus, habens hedras hexagonas duodecim, quadratas sex. F. 16. T. III.