Latin
SECTIO III
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. SALINA. Alumen plumeum verum, Trichites Dioscoridis &Plinii, Flos Aluminis etiam dictum, in parvae plantulae formam excrescit, altam duos tresve digitos. Componitur filamentis recta succrescentibus, crystallinis, candidis, splendentibus, simul ad cylindri modum nascentibus, &conglomatis, facilè separabilibus: estque ejus sapor Saccharo Saturni simile: in aqua exsolvitur. Alumen capillare fossile, Neapolitanum. Kentm. Nom. Foss. T 2. Alumen scissile, quod in capillamenta dehiscit, Vulgò Alumen Plumae. Mercat. Metalloth. Arm. 2. Nitrum ex Terra &Recremento Plumbi, &Aeris, efflorescens. Kent. I. c. Salis Asperugo, quae veluti pruina in campis &pratis jacet, ubi sunt rivi salsi. id.