Latin
SECTIO III
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
Salium efflorescentiae in Sylvularum, Arbuscularum &vegetabilium figuras enascentes: quam crystallisationem Palingenesiam nominant: aliam tamen figuram habentes, quam earum rerum ex quibus salia extracta sunt, si non praeoccupato animo rem inspicimus. V. Kircher. M. S. L. XII. S. IV. c. 5. Dobrzenski I. c. Libav. Syntag. Arc. Chym. L. I. c. 22. De Franckenau. Palingenes. Vallemont. Curios. sur la Vegetat. P. I. c. 10. &c. Crystalli velut Cespites aut Arbusculae ex solutione Argenti &Mercurii cum Spiritu Nitri. Homberg. Hist. Acad. Reg. An. 1702. Flores Salis instar parvulorum fruticum excrescentes. Aldro. MusMetal. Flores Salis, floccis capillorum similes, aut flammis ignis, ut vulgò pinguntur, candidi, friabiles, salsi: è Salis fodinis Hungaricis Epperiensibus. Breßlauische Natur-Geschicht. An. 1719. Febr. Calcanthum fossile capillis &plumis simile. Diosc. L. V. c. 74. Calcanthum nativum lanuginosum. Schvvenchs. Wolck Sil. Subt. Atramentum sutorium, candidum, tenue. Agric. Id. ib. Vitriolum nativum plumosum. id. I. c.