Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 7
Unproofread scanNot analysed yet
His deinde aliae atque aliae similes insternuntur, eo tamen ordine, ut, cum in interstitia à globulis in triangulum positis relicta, alia globularia corpuscula super applicantur, aetheris bullulae unae aliis non perpendiculariter injaceant, sed aquae particulas ¢ra aetheris particularum in situ pyramidali respondeant; ex quo fit ut latus plani unius terminetur puris aquis, super impositi vero plani latus alternatim particulis aqueis &aethereis. Hoc modo per lamellas accrescentes tandem columnam formari contendit laudatus, quae in apicem cuneiformem 60. gradum terminetur, cujus aliquam etiam rationem affert, ut &aliorum phaenomenorum in Nitri Crystallis observandorum causam acutè deducit. Haec quidem pauca juxta D. Svvedenborgii doctrinam exposita sint, cùm caeterorum huc usque Salium Theorias ab eo non habeamus. Circa figurationem verò seu crystallisationem Nitri id inprimis animadvertere liceat, videlicet non satis apperere quomodo tam ordinatum situm particulae omnes tum aetheris tum aquae sponte sua seligant: cur non ad latera prismatum, ubi cavitates, quas ad aetheris particulas ibi collocatas constituunt tetraedrici acidi sales, aliae aquae sese non etiam collocent, &cur potius Crystalli non in latitudinem sed altitudinem excrescant. Cur demum prismata Nitri perpetuò in cuneum &non in pyramides hedricas, quod eadem facilitate, immo aptius fieri posset, terminari observemus. Sed sint haec animadversa non ut ingeniosissimam, apparentiis circa potiora consentaneam hypothesim oppugnemus, sed ut annotetur tantùm aliqua adhuc in illa reperiri, quae vel dilucidius explicanda vel emendanda videantur. Quomodo cunque verò se res habeat, hoc certè extra controversiam positum est, quod salinarum Concretionum &Crystallisationum fundamenta sint salinae particulae angulatae, &paucis admodum superficiebus circumscriptae, eae videlicet quae sal, quod Acidum vocamus, constituunt. Docent hoc Chymica experimenta, quibus demonstratur illos tantum liquores salinos, qui acidi salis participes sunt, Crystallos generare: Alkalicos econtra non aliter praebere suum sal quam informe, &in solidum siccumque corpus non antea concrescere, nisi post omnimodam commixti humidi abstractionem aut depulsionem: &si demum Sal Acidum non unius configurationis. Terraetia &aqua in Crystallis Salinis. Quomodo Crystallisatio num Mechanismus assequi possit. Necessitas hujus indagnis. in Crystallos cogi velit, sal acidum ei super addendum esse.