Latin
IMPROPRIE DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit ut crystallisandis alkalibus Spiritus Vitrioli admisceatur, vel cum commixto sulphure, acido vitriolico scatente, igniantur; ut calore extricatum illud acidum sese cum alkalibus jungat. Deinde &illud in dubium revocari vix potest, quod particulae Acidi non omnes figurâ conveniant, sed tantisper in hac illave salini mixti specie diversa sint, quemadmodum in concretionibus diversorum acidorum post evaporationem relictis apparet, &in Crystallis deprehendimus, qui ex unico licet Alkalino sale, sed diversis acidis commixto, non ejusdem, sed variantis figurae exsurgunt; immo &gustu indice diversitatem illam animadvertimus. Si verò aliquis malit asserere salis acidi particulas primigenias omnes ejusdem esse figurae, item &magnitudinis, sed ab adhaerentibus iis strictè admixtis aliis alkali ramentis tantùm variari, id per me licebit: at cum intimius inter se, &post ultimas etiam analyses cohaereant &combinata remaneant, rectius tanquam simpliciores particulae quam compositae reputantur. Praeter acida alkalinis mixta conclusae sunt etiam particulae terreae in Crystallis salinis, item &metallicae naturae, quemadmodum luculenter in vitriolo deprehendimus, sed omnium plurimae aqueae, in uno tamen salis genere copiosiores quam in alio, quae omnia tum relictum caput mortuum, tum prodiens phlegma post destillationes evincunt, Jam si abstrusum Naturae operandi modum, id est Mechanismum, quo Crystalisationum figurae producuntur, perspicere atque eruere libet, quemadmodum plusquam perfunctoria Corporum Naturalium cognitio id expetit, sedulâ praeprimis attentione, &stereometrica indagine integra Configuratio Corporum salinorum examinanda &perpendenda est: dein experimentorum. analyticorum manuductione constituentium partium non qualitas tantùm, sed &quantitas omnium eruenda; tum enim non solùm figuras, quae illa componunt, corpusculorum quam proximè assequemur, sed &coordinatio &situs, juxta quem adaptatae invicem fuerant, mentis oculis patefiet. Verbo, tota rei forma innotescet, quae verum est Platonis effato scientiae objectum. Formam autem intelligimus non abstractam illam aut hyperphysicam, sed quae in materia determinata existit. Et profecto si quid aliud, hoc certè argumentum promeretur ut omni solertià evolvatur: quod quidem quivis judicabit facilè, qui salia non tantum in inanimato hoc Mundo Sublunari, sed etiam in Viventibus cunctis, &Microcosmo ipso plurimarum generationum, mutationum &alterationum, immo phaenomenorum pene omnium instrumenta esse agnoverit. Unde optimè jam suo tempore Plinius pronuntiavit nihil in tota rerum natura Sale &sole esse utilius.