Latin
IMPROPRIE SIC DICTIS
Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae vi
Unproofread scanNot analysed yet
11 rum penitiorem cognitionem, cum minus intricata partium dispositio spem suggerat, eorum mechanicam genesim penetrandi: atque ex inscriptis sibi lineamentis tanquam signis physognomicis, quid in intimis penetralibus gerant, assequendi. Hinc meritò non tantùm connotari, sed in Musea quoque referri promeruêre figurata haec Crystalli aemula corpora, jure profectò aequè justo, ac tot alia quae alienae causae &externae, non internae, ut ista, figuras suas debent: &circa quae dispendiis non modicis nostris diebus turmatim quasi scriptum est.