Latin
Lines 1-44
Naevius, Comoediarum fragmenta 1-44
Not analysed yet
Acontizomenos fabula est prime proba.
Huius autem gnatus dicitur geminum alterum
Falso occidisse.
Sublustri noctu interfecit
age, ne tibi
Med aduorsari dicas, hunc unum diem
De meod equos sinam esse. -Tux pax. -Postea
Currenteis ego illos uendam, nisi tu uiceris.
Quasi dedita opera quae ego uolo ea tu non uis, quae ego nolo ea cupis.
ego semper pluris feci
Potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
eho an uicimus? -
Vicistis. -Volop <est>. quo modo? -Dicam tibi.
Nimium o, <nimium> arte colligor. cur re inquaesita colligor?
Secus si umquam quicquam feci, carnificem cedo.
si quidem uis loqui,
Non perdocere, <hau> multa longe promicanda oratiost.
Nam in scena uos nocturnos coepit praemiatores tollere.
Cui caepe edundod oculus alter profluit.
Vt illum di perdant, qui primus holitor caepam protulit!
Deprandi item leoni <si> obdas oreas
Quis heri apud te? -Praenestini et Lanuini hospites. -
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
Altris inanem uoluulam madidam dari,
Altris nuces in procliui profundier.
Hac sibi prospica, hac despica
Tibi serui(==SERVI) multi apud mensam astant: ille ipse astat, quando edit.
Neque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.
Qui decumas partes? quantum <mi> alieni fuit,
Polluxi tibi iam publicando epulo Herculis
Decumas.
et uolo
Et uereor et facere in prolubio est . . .
et asseri
Laudes ago, cum uotis me multat meis,
Quod praeter quam mihi uellem audibam hoc eminus.
Vbi uidi, exanimabiliter timedus pedibus protinam me dedi.
nolo ego
Hanc adeo efflictim amare: diu uiuat uolo,
Vt mihi prodesse possit.
Vltro meretur, quam obrem ametur: ita dapsiliter suos amicos
Alit.
Riualis, salue. -Quid "salue"? attat attatae! -
Quid istuc uero <"attat"> te aduertisti tam cito?
utinam nasum abstulisset mordicus!
Num <tu non uis moneam te unum, si uidetur,> quippiam?