Latin
Lines 45-94
Naevius, Comoediarum fragmenta 45-94
Not analysed yet
Nimis homo formidulosust.
"st", tace,
Caue uerbum faxis!
Haec demolite!
Animae pauxillulum in me habet.
<Venibam> quom de opsonio, stilo me pupugit in manum.
In alto nauem iubet <is> destitui anchoris.
<Dic> utrum est melius: uirginemne an uiduam uxorem ducere? -
Virginem, si musta est.
Edepol, Cupido, cum <tu> tam pausillus, nimis multum uales.
Homines, pecua beluasque
Saxa siluas lapides montes disicis, dispulueras.
Atque meis bonis omnibus ego te herem faciam . . . .
At enim tu nimis spisse ac tarde incedis . . . . .
Pol haut parasitorum aliorum <hic> similest . .
Protinam
Clucidatus
Supparus
praecisum omasum pernam callus glisis glandia
Desine socri tuo, fratri patrueli meo
populus patitur, tu patias . .
quid moras? -Quid <iam> imperas?
suo labori nullus parcuit.
Visam: deo meo propitio meus homo est.
Praebia
Quae ego in theatro hic meis probaui plausibus,
Ea non audere quemquam regem rumpere:
Quanto libertatem hanc hic superat seruitus!
Quase in choro ludens datatim dat se et communem facit.
Alii adnutant, alii adnictat, alium amat, alium tenet.
Alibi manus est occupata, alii percellit pedem,
Anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat,
Cum alio cantat, at tamen alii suo dat digito litteras.
Facete et defricate
utrubi cenaturi estis, hicine an in triclinio?
attattatae! caue <ne> cadas amabo.
ibi isti duo adulescentes habent,
Qui hic ante parta patria peregre prodigunt?
uereor serio
Salui et fortunati sitis duo duum nostrum patres!
Ei ei: etiamne audent mecum una apparere? . . .
Qua pro confidentia ausus uerbum cum eo fuerim
Facere rusus
Numquam quisquam amico amanti amica nimis fiet fidelis,
Nec nimis morigera et deuota quisquam erit . . . .
Primum ad uirtutem ut redeatis, abeatis ab ignauia,
Domi patres patriam ut colatis potius quam peregri probra.
Immo quos scicidi in ius conscindam atque abiciam.