Latin · ~7 min
Lines 1.251-1.293
Navagero, Andrea Navagero (1483-1529) 1.251-293
Not analysed yet
Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus,
Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu),
Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,
Adriacos videre sinus, et litore curvo,
Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,
Et spinis paliuri et acuta carice pastae,
Potarunt salsas nitidis pro fontibus undas,
Et saepe irati timuerunt murmura ponti.
Quod si non novus ex alto demissus Olympo,
Hanc cladem nostris deus avertisset ab oris,
Ausoniis esset nullus iam pastor in agris.
Nos miseri patria extorres, rerum omnium egeni,
Ah dolor, externas longe erraremus ad urbes.
Hic nobis dulces saltus, hic pascua nota
Restituit: 'Tutique,' inquit 'iam pascite tauros:
Iam solitas tuti collo suspendite avenas,
Et desueta diu responsent carmina colles.'
Ergo omnes, veluti et Phoebo Panique, quotannis
Pastores certis statuent tibi sacra diebus,
Magne pater, nostrisque diu cantabere silvis.
Te rupes, te saxa, cavae te, maxime Iuli,
Convalles, nemorumque frequens iterabit imago.
At vero in nostris quaecumque in saltibus usquam
Quercus erit, ut quaeque suos dant tempora flores,
Semper erit variis ramos innexa coronis,
Inscriptumque geret felici nomine truncum.
Tum quoties pastum expellet, pastasve reducet
Nostrum aliquis pecudes, toties id mente revolvens,
Ut liceat factum esse tuo, pater optime, ductu,
Nullus erit, qui non libeat tibi lacte recenti,
Nullus erit, qui non teneros tibi nutriat agnos.
Quin audire preces nisi dedignabere agrestes,
Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.
Ipse ego bina tibi solemni altaria ritu
Et geminos sacra e quercu lauroque virenti
Vicino lucos Nauceli in litore ponam.
Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,
Vere novo dum floret ager, dum germinat arbos,
Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,
Annua constituam festis convivia ludis.
Ductores pecudum hic omnes, rurisque coloni
Contendent iaculo et rapidi certamine cursus,
Horridaque agresti nudabunt membra palaestra.