Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 100
Unproofread scanNot analysed yet
EX PER. V. Jam Colores hosce non potuisse Refractione mutari, inde intellexi, quod quum Luminis istius modo unam exiguam partem, modo aliam exiguam partem, Prismate refringerem; quomodo in duodecimo Experimento primae Partis hujus Libri expositum est; color Luminis nunquam ea Refractione esset quicquam omnino immutatus. Cum enim rubei Luminis pars ulla refringeretur; ea omnis semper eodem plane colore rubeo permansit, ac fuerat initio. Nihil coloris aurei, nihil flavi, nihil viridis, nihil caerulei, nihil ullius novi Coloris, ea unquam Refractione eliciebatur. Neque vero saepius repetitis Refractionibus Color iste quicquam omnino immutabatur; sed semper idem prorsus color rubeus permansit, qui fuerat initio. Eandem quoque Constantiam &Immutabilitatem in Caeruleo, Viridi, caeterisque Coloribus inveniebam. Similiter, quum per Prisma oculo admotum, corpus aliquod parte ulla Luminis hujusce Homogenei illuminatum inspicerem; quomodo in decimoquarto Experimento Primae Partis hujus Libri expositum est; nullum unquam Colorem novum ea ratione generatum observare potui. Omnia corpora Lumine Heteregeneo quidem illuminata, confusa admodum (uti supra dictum est) per Prisma Inspicienti, variisque novis induta Coloribus videntur.