Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 101
Unproofread scanNot analysed yet
At corpora Lumine Homogeneo illuminata, nihilo minus distincta per Prisma Inspicienti, neque aliis coloribus induta videbantur, quam cum nudis oculis aspicerentur. Omnino colores ipsorum, Refractione interpositi Prismatis nihil quicquam immutabantur. Caeterum cum Coloris Mutationem nullam hic esse factam dico, id ita dictum velim, ut de Mutatione quae Sensu percipi possit, intelligatur. Etenim Lumen quod ego hic appello Homogeneum, cum non sit plane perfecteque Homogeneum: utique ex perpaululo, quod ei adhuc admixtum sit, Heterogenei Luminis, perexigua aliqua Coloris mutatio oriatur necesse est. Verum si id Heterogenei Luminis tam pusillum sit factum, quam Experimentis ante dictis Quartae Propositionis fieri possit; iane illa Coloris mutatio minor erit, quam quae Sensu percipi queat; ac proinde in Experimentis, quae sint Sensus judicio existimanda, pro nulla haberi debet.