Latin
EXPER. VI
Newton, Optice 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPER. VI. Porro, ut Colores isti nulla Refractione, sic neque ulla Reflexione, immutari potuerunt. Etenim Corpora omnia, quae essent Natura Colore albo, cinereo, rubeo, flavo, viridi, caeruleo, aut violaceo; ut Charta, Cineres, Minium, Auripigmentum, Indicum, Caeruleum montanum, Aurum, Argentum, Cuprum, Herba, Cyanus, Viola, Bullulae aquae variis Coloribus indutae, Plumae Pavoniae, Ligni Nephritici Infusio, &Similia; ea in Lumine rubeo Homogeneo posita, plane rubea videbantur; in Lumine caeruleo, plane caerulea; in Lumine viridi, plane viridia: Et in universum, quicunque color esset Homogenei Luminis, in quo hujusmodi corpora collocata essent: istum illa omnia semper exhibebant Colorem; eo solum discrimine, quod illorum alia Lumen istud fortius reflecterent, alia languidius.