Latin
PROP. V. THEOR. IV
Newton, Optice 114
Unproofread scanNot analysed yet
Neque Color rubeus, qui est super charta, quicquam immutabitur; utcunque violaceus, qui eum in transversum secat, intercipiatur alternis &transmittatur. riosti Porro, si Charta collocata sit in Foco G; &alba rotundaque Imago ad G, inspiciatur per Prisma HIK, eaque Refractione transferatur ad locum rv, ibique variis induta videatur Coloribus, nempe violaceo ad v, rubeo ad r, reliquisque in media sui parte coloribus intermediis; color rubeus autem deinceps ad Lentem intercipiatur identidem &transmittatur alternis: utique color rubeus ad r itidem evanescet, denuoque comparebit similibus vicibus; violaceus autem ad v nihil quicquam inde immutabitur. Similiter, si caeruleus ad Lentem intercipiatur identidem &transmittatur alternis: utique caeruleus ad v itidem evanescet, denuoque comparebit; rubeus autem ad r, nihil quicquam immutabitur. Igitur color rubeus pendet ex uno genere radiorum, caeruleus autem ex alio genere; iique radii diversorum generum in Foco G, ubi commixti sunt, non Agunt in se invicem. Quod autem de his duobus Coloribus dictum est, id de reliquis quoque Coloribus dictum intelligendum est. Considerabam praeterea, quum Radii maxime Refrangibiles Pp, minimeque Refrangibiles Tt, convergendo ad se invicem inclinati sunt; si jam Charta Radiis illis in Foco G valde obliqua objiceretur; fieri utique posse, ut ea unum genus radiorum copiosius quam caeteros reflecteret; eoque pacto Lumen in Foco isto reflexum, eo Colore infectum videretur, qui esset Radiorum numero praevalentium: Atque hoc quidem ita fore, si Radii isti suum quisque Colorem sive Qualitatem Colorificam in Albo illo Composito, quod esset in Foco, retinerent: Verum si suum quisque Colorem in ista Albitudine non retinerent, sed e contrario singuli eo in loco ita comparati essent facti, ut in nobis Sensum Albitudinis jam finguli excitarent; tum futurum, ut ii Albitudinem suam istiusmodi Reflexionibus nequaquam possent amittere.