Latin
AXTOMATA
Newton, Optice 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem imagines, per Nervorum Opticorum Fibras in Cerebrum Motu propagatae, Visus causa sunt. Pro eo enim, ut hae imagines magis minusve distinctae sunt, ipsum Objectum magis minusve distincte Visu percipitur. Si oculus aliquo forte Colore ita imbutus sit, (quomodo evenit cum quis Ictero laborat,) ut imagines in fundo oculi isto Colore tinctae sint; omnia corpora objecta tum isto colore itidem videntur infecta. Si oculi humores progrediente aetate deficientes ita imminuantur, ut tunica Cornea &Humoris Crystallini integumentum se in planiorem superficiem contrahant; Lumen minus aequo refringetur, eaque de causa non conveniet in fundo oculi, sed in loco aliquo ulteriori; &promde imago in fundo oculi paulo confusius depingetur; quae imago pro eo ut magis minusve confusa fuerit, ipsum itidem Objectum videbitur confusum. Haec Causa est, quamobrem Senibus plerunque Visus deficiat: Atque hinc etiam apparet, quomodo conspicilla ipsis multum adjumento sint ad distincte Videndum. Ista enim Vitra convexa, oculi rotunditatis jam in compressiorem figuram se contrahentis partes explent; &Refractionem augendo, efficiunt ut radii citius solito convergentes, distincte in fundo oculi conveniant; modo vitrum, pro ratione compressioris oculi figurae, apta factum sit proportione convexum. Jam vero Myopes, quorum Oculi nimium globosi sunt, ideoque non nisi propius admota cernunt, omnia contra quam diximus experiuntur. In horum enim oculis, cum Refractio nimia sit, Radii ita convergunt, ut intra Oculum prius conveniant, quam fundum ejus attigerint: Ac proinde Imago in fundo Oculi depicta, &consequenter Visio ipsa, non erit distincta; nisi vel Objectum adeo prope ad oculum admoveatur, ut Locus, quo radii coituri convergunt, jam remotior factus, in fundum oculi incidat; vel nimiae oculi rotunditati subventum sit, refractionesque minuantur, adhibendo Vitrum apta proportione concavum; vel ipsa tandem aetate oculus com pressior factus, aptam figuram sortiatur. Myopes enim provectiori aetate cornora remotius objecta distinctius cernere incipiunt, ideoque visum habere durabiliorem creduntur.