Latin
AXTOMATA
Newton, Optice 11
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia: Si PR sit Corpus foris objectum &AB Lens, ad cubiculi tenebricosi fenestram, oper culi foramini infixa, qua radii a quovis objecti istius puncto Q fluentes ita cogantur, ut in puncto q iterum conveniant; &chartae albae plagula in q, ad excipiendum Lumen immissum, collocetur: Objecti PR Imago, justa specie ac forma, colorumque ipsorum conveniente responsu, in chartam depicta conspicietur. Ut enim Lumen quod fluit a puncto Q, pergit ad punctum q, Ita Lumen quod fluit ab aliis Objecti punctis P &R, ad totidem alia puncta p &r, eis in imagine respondentia, perget; uti, ex sexto Axiomate, liquet. Atque hoc pacto unumquodque Objecti punctum, suum in imagine punctum illuminabit; adeoque imago depingetur, qua debet Forma atque Colore; &plane omni ratione, nisi quod inversa appareat, Objecti ipsius simillima. Atque haec porro est Causa Experimenti istius etiam in vulgus noti, quo rerum foris objectarum Imagines in Cubiculo tenebricoso super Parietem aut Chartae albae plagulam depictas excipere solent. Eodem modo, cum quodvis Objectum PQR oculis Fig. intuemur; Lumen, quod ex diversis Objecti punctis fluit, ita refringitur a pellucidis oculi tunicis atque humoribus, (hoc est, ab exteriori tunica EFG, quae Cornea appellatur; &a crystallino humore AB, qui est ultra pupillam mk;) ut id coactum in fundo oculi in totidem aliis punctis iterum conveniat, ibique objecti imaginem in pellicula illa, quae T unica Retina appellatur, quaque oculi fundum obtectum est, depingat. Anatomici enim, cum exteriorem illam &crassiorem pelliculam, quae Dura Mater appellatur, oculi fundo detraxerint; transpicientes per tunicas tenuiores, rerum objectarum imagines in eis pulchre depictas videre possunt.