Latin
EXPER. XV
Newton, Optice 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPER. XV. Denique, cum id agerem, ut ex Coloribus, sive Pulveribus coloratis, quibus Pictores utuntur, inter se permixtis, Colorem Album componerem; considerabam Pulveres omnes coloratos, magnam partem Luminis, quo illustrantur, restinguere intra se atque delere. Etenim ii illa ipsa de causa colorati evadunt, quod Lucem eam, quae est suo ipsorum Colore, copiosius reflectant; eam autem, quae est aliis omnibus Coloribus, parcius reflectant; Neque tamen eam ipsam Lucem, quae est suo ipsorum singulorum Colore, tam copiose reflectunt, quam faciunt Corpora alba.