Latin
EXPER. XV
Newton, Optice 124
Unproofread scanNot analysed yet
Si Minium, exempli gratia, &Charta Alba simul collocata sint in Lumine rubeo Imaginis illius coloratae, quae in Cubiculo tenebricoso Prismatis refractione exhibetur, quomodo in tertio Experimento primae Partis hujus Libri descripsimus; utique Charta Luminosior videbitur, quam Minium; E qua scilicet Radii ipsi rubei copiosius, quam ex ipso utique Minio, reflectuntur. Quod si haec eadem Corpora in Lumine, quod sit alio quovis Colore, collocata sint; Charta Luminosior Minio, multo etiam jam Magis quam antea, apparebit. Hocque idem in omnibus Colorum quorumcunque Pulveribus similiter accidit. Quocirca ex hujusmodi Pulverum permixtione non expectandum est ut oriatur Albor clarus atque candens, qualis est Chartae Candor; sed Albitudo obscura quaedam ac nubila, qualem ex Luce ac Tenebris, vel Candido &Nigro permixtis orituram expectes; color nimirum leucophaeus quidam aut fuscus, qualis est Color Unguium, Color Murinus, Cineraceus, Lapideus, Color Mortarii, Caeni vel Luti, &Similium. Atque talem quidem Colorem subalbidum obscuriorem, ex Pulveribus Coloratis inter se permixtis saepe confeci. Exempli gratia; cum Minii portione una, Viride Aeris quintupla portione commixtum, exhibuit Colorem quendam Murinum. Etenim horum duorum Colorum uterque ita ex aliis ante erat compositus, ut in ambobus jam Colorum inesset mixtura universorum: Minium autem, propter Colorem suum Luminosiorem, minori portione quam Viride Aeris adhibebam. Similiter, Minium simplici, &Caeruleum montanum quadruplici portione permixta, conficiebant Colorem quendam Fuscum subpurpurascentem; Qui quidem Color, admixto deinde Composito quodam ex Auripigmento &Viridi Aeris certa portione commixtis, desuit purpurascere, &fuscus plane est factus. Verum hoc Experimentum melius successit sine Minio, hoc modo.