Latin
EXPER. XV
Newton, Optice 127
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca, quando hic quidem Albor Pulveris in Sole expositi, manifesto Compositus erat ex Coloribus istis, quos Pulveres illi Simplices (Auripigmentum, Purpura, Caeruleum montanum, &Viride Aeris) utique ante Componendum in eodem Lumine expositi habuerunt; omnino fatearis necesse est, tam ex hoc Experimento, quam ex priori, effici id demum, ut Albor perfectus ex Coloribus inter se permixtis Componi possit. Ex iis, quae dicta sunt, liquet etiam Solis Luminis Alborem compositum esse ex Coloribus universis, quibus diversa Radiorum Lumen illud constituentium genera, quum singulis suis Refrangibilitatis gradibus a se invicem separata sint, inficiant Chartam aut quodvis Album corpus in quod incidant. Etenim Colores isti, (per Prop. 2,) sunt Immutabiles: Et quandocunque Radii illi universi, una cum suis istis Coloribus, iterum commixti sunt; utique id idem Lumen album iterum producunt. PROP. VI. PROB. II. anumos In Mixtura Colorum primariorum, data cujusque Quantitate &Qualitate, invenire quis sit futurus Compositi uol color. Centro O, Semidiametro OD, describatur Circulus Fig. 11. ADF; distinguaturque Circumferentia ipsius in Septem partes, DE, EF, FG, GA, AB, BC, CD, quae sint proportionales Tonis septem musicis sive Intervallis Sonorum octo illorum in Octava, Sol, la, fa, sol, la, mi, fa, sol; hoc est, quae sint proportionales numeris Repraesentet prima pars DE Colorem rubeum, secunda EF aureum, tertia FG flavum.