Latin
EXPER. XV
Newton, Optice 128
Unproofread scanNot analysed yet
quarta GA viridem, quinta AB caeruleum, sexta BC indicum, &septima CD violaceum. Finge hos esse Colores omnes Luminis Simplicis gradatim in se invicem desinentes, quomodo faciunt Colores Prismate exhibiti: hoc est, repraesentet Circumferentia DEFGA BCD totam Seriem Colorum, ab usque uno extremo coloratae Solis imaginis ad alterum, ordine dispositorum; adeo ut a D ad E, sint omnes gradus Coloris rubei; in E, Color inter rubeum atque aureum medius; ab E ad F, gradus omnes Coloris aurei; in F, Color inter aureum atque flavum medius; ab F ad G, gradus omnes Coloris flavi; &sic deinceps. Porro, sit p Centrum gravitatis Arcus DE; &q, r, s, t, v, x, Centra gravitatis Arcuum EF, FG, GA, AB, BC &CD comparate: &circa haec Centra gravitatis describantur Circuli, qui sint comparate proportionales Radiis singulorum Colorum in data Mixtura; hoc est, Circulus p proportionalis numero Radiorum Rubeorum in data Mixtura; circulus qu, proportionalis numero radiorum Aureorum in eadem Mixtura; &similiter caeteri. Inveni deinde Centrum gravitatis commune omnium Circulorum istorum, p, 4. r, s, t, v, x: Quod quidem Centrum sit Z: Et per istud Z, a Centro circuli A DF, ducta ad Circumferentiam linea recta OY; locus puncti istius Y in illa Circumferentia ostendet quis nasciturus sit Color ex Compositione Colorum omnium in data Mixtura; &linea O Z erit proportionalis Largitati sive Saturitati istius Coloris, hoc est, ostendet quantum is distet ab Albitudine.