Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 131-2
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ex una parte; quoniam Minium, quum illuminatum sit Lumine Albo, in quo omnia radiorum genera ex aequo commixta sunt, Rubeum videtur; in Viridi autem Lumine omnia radiorum genera non sunt ex aequo commixta; utique radii flavi, virides, &caerulei, qui in isto Viridi Lumine jam super Minium Incidente insunt nimia portione, efficere debebunt ut iidem Radii in Reflexo etiam Lumine adeo praevaleant, ut id, cum rubeum esse deberet, jam colorem ipsorum subviridem trahat: Ex altera autem parte quoniam Minium radios rubeos reliquis omnibus copiosius, pro ratione Numeri ipsorum in Lumine incidente, reflectit; &deinceps aureos atque flavos; utique isti radii in Lumine Reslexo majorem jam proportionem ad totum illud Lumen habebunt, quam habuerant ad Lumen Viride Incidens: ac proinde efficient ut Lumen illud Reflexum, cum Viride esse deberet, jam Colorem ipsorum subrubrum trahat. Atque hoc quidem pacto Minium neque rubeum videbitur, neque viride; sed colore aliquo IVII inter utrumque medio. In Liquoribus ita coloratis, ut tamen sint pellucidi. observandum est Colorem una cum crassitudine ipsorum variari solere. Exempli gratia; Liquor rubeus in Vitro Conico inter Lucem &Oculum collocatus, prope à fundo, ubi tenuior est, colore flavo videtur pallido ac diluto; paulo superius autem, ubi crassior est, colorem aureum induit; qua parte adhuc crassior est, rubeum; qua denique crassissimus est, colorem rubeum saturum atque pressum.