Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem, ut Corporum naturalium Colorum ratio ex hisce Experimentis evidens est atque manifesta, ita uberius insuper confirmatur, (adeo ut res nullam amplius dubitationem habeat,) ex duobus primis Experimentis primae Partis hujus Libri; quibus quidem Experimentis probavimus in istiusmodi Corporibus, Lumina reflexa quae Coloribus inter se differunt, ea itidem Refrangibilitatis gradibus differre inter se. Etenim inde manifestum est, alia corpora radios magis refrangibiles, alia minus refrangibiles, reflectere copiosius. Atque hanc quidem esse non veram solummodo, sed &solam quoque horum Colorum rationem, adhuc amplius inde apparere poterit, quod Color Luminis Homogenei non possit Corporum naturalium Reflexione ullo modo immutari. Etenim si Corpora naturalia nequeunt Reflexione sua Colorem ullius generis Radiorum ne quidem quicquam omnino immutare; utique ea corpora non possunt ulla alia de causa apparere colorata, quam quia radios illos reflectant, qui vel natura eo sint Colore quem Ipsa exhibent, vel qui aliqua sui permixtione eum conficere debeant. Verum in hujusmodi Experimentis capiendis, cavendum est diligenter, ne Lumen non sit satis perfecte Homogeneum. Si enim Corpora illuminaveris Coloribus vulgaribus Prismate exhibitis; videbuntur ea jam neque suo ipsorum Colore, qualem interdiu &in aprico exhibent; neque Colore qui est Luminis jam sibi immissi; sed Colorem aliquem referent inter utrumque medium; uti Ipse experiundo comperi. Exempli gratiâ; Minium Lumine Viridi Ordinario Prismatibus exhibito illuminatum, neque rubeum videbitur neque viride; sed aureum aut flavum, vel Coloris alicujus inter flavum &viridem medii, pro eo ut Viride Lumen, quo id illuminatum sit, magis fuerit minusve Compositum.