Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, cum Ratio &Causa cujuscunque Coloris, quae sit, requiratur; id duntaxat nobis agendum restat, ut consideremus quo pacto Radii, qui sunt in Solis Lumine. fuerint vel Reflexionibus vel Refractionibus vel aliis quibusvis causis a se invicem separati, vel inter se commixti; vel ut alio quovis modo inveniamus quae genera radiorum, &qua proportione, insint in eo Lumine, per quod Color iste exhibetur; &denique, ut ex Problemate novissime proposito intelligamus, quis Color oriri debeat ex Radiis istis (sive Coloribus ipsorum) ea proportione inter se commixtis. Caeterum in hoc omni Argumento, cum Colores dico, eos semper intelligi Colores velim, qui ex Lumine revera oriantur. Sunt enim qui aliis ex Causis Ortum suum habeant: Ut quum Imaginationis viribus Colores in Somniis nobis objectos videmus; aut Insanus ea, quae non sunt, videtur sibi videre; aut percusso Oculo, Ignem quis sibi elisum videt; aut comprimendo Oculorum Angulum alterutrum, dum acies alio convertatur, Colores videmus Plumae Pavoniae lunulam referentes. Ubi hae aut harum similes causae non interveniunt, Color omnis semper respondet generi aut generibus Radiorum, ex quibus Lumen Compositum sit; quomodo Ego quidem Experiundo semper Comperi, in omnibus illis Colorum Phaenomenis, in quae adhuc inquirere potuerim. In sequentibus Propositionibus Exempla rei hujusce dabo, ad Phaenomena notatu dignissima explicanda. coi. PROP. VIII. PROB. III. Ex Proprietatibus Luminis supra expositis, explicare Colorum Prismatibus exhibitorum rationem.