Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 134
Unproofread scanNot analysed yet
iloqmotolo vuf Sit ABC Prisma, quo refringatur Lumen Solis transmissum in Cubiculum tenebricosum per foramen F9; quod foramen pari fere sit latitudine, ac ipsum Prisma: Sitque MN Charta alba, qua Lumen refractum ita excipiatur, ut radii maxime Refrangibiles, sive violacei extremi, incidant puta in spatium Pπ: radii minime Refrangibiles, sive rubei extremi, in spatium T7. radii inter indicos &caeruleos medii, in spatium O /; radii viridium medii, in spatium R; radii inter flavos atque aureos medii, in spatium SG; &reliqua radiorum intermediorum genera, in spatia comparate intermedia, Etenim hoc modo spatia, in quae diversa Radiorum genera adaequate incidant, erunt, propter diversam generum istorum Refrangibilitatem, ordine continuo gradatim deorsum versus disposita. Jam si Charta ista MN adeo prope a Prismate distet, ut spatia PT &π7 se mutuo non intersecent; utique Intervallum ipsorum T7 illuminatum erit omnibus radiorum generibus ea ad se invicem proportione, qua e Prismate primum egrediuntur; &consequenter id spatium, album erit. At spatia PT &π, ab utraque parte istius T*, non erunt universis radiorum generibus illuminata; ideoque illa videbuntur colorata.