Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 137
Unproofread scanNot analysed yet
Hocque idem de iis corporibus per Prisma inspectis intelligendum est, quibus partium suarum aliae aliis minus sint luminosae: Etenim in Confinibus partium magis minusque luminosarum, Colores eisdem de causis semper oriri debebunt ex majori Lumine partium luminosiorum; &eodem esse genere &ordine, ac si partes obscuriores essent nigrae; sed tamen magis languidi esse, ac diluti. Porro, quod de Coloribus, quos Prismata exhibeant, dictum est; idem facile de Coloribus, quos Telescopiorum Microscopiorumve Vitra, vel etiam Oculi ipsius Humores exhibeant, intelligi poterit. Etenim si Vitrum Objectivum Telescopii, crassius sit ab una parte quam ab altera; vel si dimidia pars Vitri, vel dimidia pars pupillae oculi, corpore aliquo opaco obtegatur: utique id Vitrum Objectivum, vel ea ipsius pars, oculive pupillae pars, quae non sit obtecta; considerari poterit ut Cuneus lateribus curvis: Omnis autem Cuneus e vitro, vel ex alia ulla materia pellucida, eundem, ac Prisma, in refringendo Lumine inter transmittendum, effectum obtinet. Denique Colores in Experimentis nono &decimo Primae Partis hujus Libri, quemadmodum e diversa Luminis Reflexibilitate oriantur; ex iis, quae ibi dicta sunt, satis quidem est manifestum. Verum notatu digar. I. num est in Nono Experimento, tamdiu dum directum Solis Lumen est subflavum, nimiam radiorum caeruleorum in Reflexo Luminis Radio MN admixtam portionem, ad id duntaxat valere, ut Color iste subflavus in albidum subcaeruleum convertatur, non autem ut is colorem plane caeruleum induat. Quo igitur is Colorem usus sum, loco subflavi caeruleum meliorem traheret; Luminis Solaris, Lumine albo Nubium; variato nonillo Experimento. nihil, quomodo infra sequitur, XVI. EXPER. Sit HFG Prisma in aperto Aere collocatum; &SFig. 13. oculus Spectatoris, Inspicientis Nubes per Lumen ipsarum, quod ingrediatur in Prisma per faciem planam FIGK, in eoque reflectatur a Basi HEIG, indeque per faciem planam HE FK egrediatur ad Oculum.