Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 136
Unproofread scanNot analysed yet
coc Hi sunt Colores ex utraque parte Albi, quum Charta inter Prisma &punctum X, ubi Colores coeunt &albus interpositus evanescit, collocata sit. Nam si Charta longius adhuc a Prismate distet; utique radiorum maxime minimeque refrangibiles jam in medio Lumine deerunt, &radii reliqui eodem loci inter se permixti colorem viridem saturiorem quam antea conficient: Similiter flavus &caeruleus minus jam compositi, quam antea, erunt facti; &consequenter magis saturi. Atque haec quoque conveniunt cum Experientia. Quod siquis Album aliquod Corpus Nigrore vel Tenebris circundatum per Prisma inspiciat; utique colorum, quibus id corpus fimbriatum videbitur, ratio eadem erit fere, ac jam diximus; quomodo rem paulo attentius consideranti facile apparebit. E contrario, si aliquod Nigrum corpus circundatum sit Albo; jam Colores, qui id per Prisma inspicienti se exhibebunt, attribuendi erunt Lumini corporis albi, se in Nigri partes diffundenti; Quamobrem &contrario ordine dispositi apparent, ac cum Album corpus circundatum sit Nigro.