Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 144
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter Angulus Bnu gulus SHO, cum sit aequalis Angulo POH, sive graduum 54, 7': erit utique minimus Angulus, in quo Radii maxime Refrangibiles possint post binas Reflexiones emergere e guttis; Quare Guttae in linea OH emittent ad Oculum Radios Istos copiosissime; eoque pacto Sensui Colorem violaceum saturatissimum illo in loco exhibebunt. Eademque Argumentandi ratione, Guttae in mediis partibus inter G &H, Sensui exhibebunt Colores intermedios eo Ordine, qui Refrangibilitatis suae gradibus respondeat; hoc est, in progressu a G ad H, sive ab interiori partę Arcus ad exteriorem, Colores hosce ordine exhibebunt, rubeum, aureum, flavum, viridem, caeruleum, indicum, violaceum. Denique, cum hae quatuor lineae OE, OF, OG, OH, qualibet in parte Superficierum Conicarum supra memoratarum sitae esse possint; utique quod de Guttis &Coloribus in istis lineis dictum est; id de Guttis &Coloribus in omni parte istarum Superficierum similiter dictum intelligi oportet. Atque hoc pacto efficti erunt duo Arcus Colorati; interior ac clarior, una Reflexione intra Guttas facta; &exterior ac dilutior, binis Reflexionibus: Etenim Lumen unaquaque Reflexione fit languidius perpetuo. Porro Arcuum istorum Colores contrario erunt ordine dispositi inter se: Color enim Rubeus utriusque Arcus, continens erit utrinque Spatio GF inter duos Arcus interjacenti. Arcus interioris Latitudo EOF, in transversum Coloribus dimensa, erit gradus 1, 45; Exterioris Latitudo GOH, 3, 10; Arcuumque inter se distantia GOF 8, 55; Maxima nimirum Semidiametro interioris, hoc est, Angulo POF, existente 42, 2; &minima Semidiametro exterioris POG, 50, 57. Hae sunt Mensurae Arcuum, ita utique futurae, si Sol esset unum duntaxat punctum.