Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 145
Unproofread scanNot analysed yet
At enim Solis globi latitudine latitudo Arcuum augebitur, eorumque distantia inter se minuetur, dimidio gradu. Jamque Latitudo Arcus interioris erit 2, 15; Latitudo exterioris, 3, 40'; Distantia ipsorum inter se, 8, 25'. Maxima Semidiameter Arcus interioris, 42, 17'; &minima exterioris, 50, 42'. Atque hae quidem revera Arcuum in Caelo reperiuntur Mensurae quam proxime, quando Colores ipsorum clari atque perfecti videntur. Quondam enim, qua tum accideret ut potuerim ratione, dimensus sum maximam semidiametrum Arcus interioris, eamque comperi graduum circiter 42; Eodemque tempore Latitudinem Colorum rubei, flavi, &viridis, in eodem Arcu, comperi esse Minutorum 63 vel 64; praeter extremum Colorem rubeum evanidum, claritate Nubium circumjacentium obscuratum, in quem tria vel quatuor Minuta amplius annumerari poterunt: Latitudo coloris caerulei erat circiter 40 Minutorum amplius; praeter violaceum, qui claritate Nubium circumjectarum ita erat obscuratus, ut ejus latitudinem dimetiri non potuerim: Verum posito quod latitudo caerulei simul &violacei, aequalis sit latitudini rubei, flavi, &viridis simul itidem sumptorum; erit jam tota hujus Arcus Latitudo, graduum 2 1/2, ut supra. Minimum intervallum, quo Arcus interior exteriorque inter se distarent, erat circiter graduum 8, 30'. Exterior Arcus latior erat, quam interior; verum adeo evanidus, praesertim a caerulea sui parte, ut latitudinem ejus distincte dimetiri haud potuerim. Alio tempore, cum ambo Arcus distinctiores apparerent, dimensus sum latitudinem Arcus interioris, graduum 2, 10': Eratque latitudo Colorum rubei, flavi, &viridis, in exteriori Arcu; ad latitudinem eorundem Colorum in interiori; nimi Haec Arcus caelestis phaenomena explicandi ratio confirmatur adhuc amplius Experimento illo notissimo, quod Antonius de Dominis &Cartesius excogitarunt.