Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 147
Unproofread scanNot analysed yet
Idemque etiam in Lumine Candelae, verum esse comperi. Cum enim Prisma lente moveatur e Linea, quae directo a Candela ad Oculum ducta sit: color rubeus primum videtur in Prismate, deinde caeruleus; ac proinde uterque tum videtur, cum incidat in Oculum: Nam Color rubeus primo super Oculum transit, deinde caeruleus. Lumen quod binis Refractionibus sine ulla Reflexione per Guttas pluviae transmittitur, fortissimum videri debet intervallo circiter 26 graduum a Sole, &languescere gradatim utroque, prout intervallum istud vel augeatur vel minuatur. Idemque dictum intelligi debet, de LuQuod si mine per Grandinem globosam transmisso. Grando, quomodo saepe evenit, compressa sit aliquantum atque planior facta; utique Lumen transmissum adeo forte evadere poterit intervallo paulo minus 26 graduum, ut circum Solem aut Lunam Halo sive Coronam effingat: Quae porro Halos, quoties grando apta sit figura, colorata esse poterit, Tumque intra rubea erit facta, radiis minime Refrangibilibus; &caerulea extra, radiis maxime Refrangibilibus; Praesertim si Grandinis particulae habeant forte in Centris suis opacos Nivis globulos, qui Lumen intra Halo intercipientes, (quomodo Hugenius observavit,) efficere possint ut interior ipsius pars distinctius, quam alioqui futurum esset, definita sit. Etenim hujusmodi Grandinis particulae, quamvis globosae, tamen terminando Lumen inclusa sua nive, exhibere poterunt Halb rubeam intra, &Coloris expertem extra; atque etiam obscuriorem, intra rubeam sui partem, quam extra; uti plerunque fieri solet. Etenim ex radiis qui proxime nivem praeterferuntur, rubei refringentur minime; adeoque ad Oculum in lineis directissimis pervenient. Lumen, quod e pluviae gutta post duas Refractiones &tres pluresve Reflexiones egreditur, vix satis forte est ad Arcum efficiendum, qui sub Sensum cadat.