Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 148
Unproofread scanNot analysed yet
At in glaciei particulis illis cylindraceis, quarum ope Hugenius rationem Parheliorum explicat, poterit fortasse Sensu percipi. PROP. X. PROB. V. Ex proprietatibus Luminis supra expositis, explicare Colorum in Corporibus Naturalibus permanentium Rationem. Isti Colores hinc oriuntur, quod a certis Corporibus Naturalibus certa Radiorum genera reflectuntur reliquis omnibus copiosius, &ab aliis alia. Minium reflectit radios minime Refrangibiles, sive Rubeos, copiosissime; atque inde Rubrum videtur. Violae reflectunt radios maxime Refrangibiles copiosius; indeque suum habent Colorem: Et similiter caetera Corpora omnia. Omne Corpus reflectit Radios, qui sunt suo ipsius Colore, copiosius quam reliquos; &Colorem suum inde trahit, quod Radii isti in Reflexo Lumine praevaleant ac dominentur. EX PER. XVII. Etenim si in Luminibus Homogeneis, qualia per Problema in Quarta Propositione primae Partis hujus Libri expositum obtineri poterunt, collocentur Corpora