Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 149
Unproofread scanNot analysed yet
Porrum Lucem viridem prasinam praecipue, deinde autem caeruleam quoque &flavam, ex quibus Viridis componitur, fortius reflectit quam Colores reliquos rubeum &violaceum. Et similiter caetera Corpora omnia. Verum quo hujusmodi Experimenta evidentiora fiant, talia Corpora oportebit adhiberi, quae sint Coloribus clarissimis &splendentissimis; Atque etiam Bina hujusmodi corpora inter se comparari oportebit. Exempli gratia: Si Cinnabaris &caeruleum Cyprium sive ultramarinum, vel alius quivis Color caeruleus floridus &largus, in Lumine Rubeo Homogeneo simul conferantur; utique utrumque videbitur rubeum: At Cinnabaris quidem Colore rubeo videbitur Claro, Largo &Splendentissimo, caeruleum Cyprium autem, rubeo nubilo, fusco &perobscuro: Sin haec eadem Corpora deinceps in Lumine Caeruleo Homogeneo simul conferantur; utique utrumque videbitur jam caeruleum, At caeruleum Cyprium quidem Colore caeruleo videbitur Claro, Largo &Splendentissimo; cinnabaris autem, caeruleo languido, fusco &perobscuro. Quo quidem Experimento clarissime, sine omni dubitatione, evincitur; lumen rubeum multo utique copiosius a Cinnabari reflecti, quam a caeruleo Cyprio; &lumen caeruleum multo copiosius a caeruleo Cyprio, quam a Cinnabari. Idem autem Experimentum non sine optato eventu capi poterit etiam in Minio &Indico, vel binis aliis quibusvis Corporibus coloratis; si modo illud, quam non ex aequo Forte vel Languidum sit utriusque naturale Lumen atque Color, rationis habeatur.