Latin
157
Newton, Optice 157
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia: Quum Lente Uncias 4) lata, duobusque Prismatibus a Lente utrinque Pedes 62 distantibus, Compositum istiusmodi Radium Luminis confecissem. Ut Experirer deinceps quae esset causa atque ratio Colorum Prismatibus exhibitorum, refregi compositum istum radium Luminis XY alio Prismate HIKkh, eoque pacto solitos Prismatis Colores PQRS T super Chartam LV ultra collocatam projeci; Tumque intercipiendo quemvis Colorum p, q, r, s, t ad Lentem, observabam eundem Colorem supra charta LV continuo evanescere; Ita, si color purpureus p intercipiebatur ad Lentem, utique purpureus P super charta continuo evanescebat; reliqui autem colores permanebant nihil immutati; nisi forte caeruleum excipias, qui eatenus fortasse immutaretur, quatenus aliquid purpurei in eo ad Lentem latitans, refractionibus sequentibus postea separari potuerit: Similiter, intercepto ad Lentem colore viridi r; utique viridis R super charta continuo vanescebat; Idemque de caeteris coloribus similiter intelligendum est. Ex quo manifesto apparet; ut Radius Albus XY compositus erat ex diversis Luminibus ad Lentem varie coloratis, ita colores ex eo postea ope novarum Refractionum emergentes, non alios esse, quam eos ipsos, ex quibus Albitudo illa composita fuerat. Utique refractio Prismatis HIK kh generat Colores PORST super charta LV, non immutando colorificas radiorum qualitates, sed separando radios a se invicem, qui easdem videlicet qualitates colorificas habebant, jam antequam ad refractum Luminis Albi radium X Y componendum coirent. Etenim alioqui fieri posset ut radii, qui fuerant uno quovis Colore ad Lentem, alio forte colore essent deinde super charta; Contra, quam Experientia comperimus. Similiter, ut Experirer quae esset Corporum Naturalium colorum Causa atque Ratio; collocabam istiusmodi Corpora in Radio illo Albo Composito XY; Et comperiebam ea omnia suos ipsorum colores proprios exhibere tales, quales interdiu in Aprico exhibere solent; eosque porro colores pendere omnino ex radiis, qui essent iisdem coloribus ad Lentem, jam antequam ad Radium illum componendum coirent.